Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
dein familiarium quidam, qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, “nisi me frustrantur” inquit “oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.”
Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obviae , in iram ex precibus versa “sine, priusquam accipio, sciam” inquit, “ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim.
in hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exulem te, deinde hostem viderem? potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit?
non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit “intra illa moenia domus ac penates mei sunt,