Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
praeterea aliquot nobiles adulescentes
quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula conparanda a consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt evincuntque instando, ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:
nam aliter qui credituros eos non vana ab legatis super rebus tantis adferri? datae litterae, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt.
nam cum pridie, quam legati ad Tarquinios proficiscerentur, cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi remotis arbitris multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex servis unus excepit,
qui iam antea id senserat agi, sed occasionem, ut litterae legatis darentur, quae deprehensae rem coarguere possent, expectabat. postquam datas sensit, rem ad consules detulit.
consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura, ne interciderent. proditoribus extemplo in vincla coniectis de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. ii victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum redigi:
diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus fuit.