Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid eos, qui audivere vocem praeconis, quid, qui nos videre abeuntus, quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?

quid deinde? illud non succurrit, vivere nos, quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit?

bellum vobis indictum est, magno eorum malo, qui indixere, si viri estis.” ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt instigandoque suos quisque populos effecere, ut omne Volscum nomen deficeret.

imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum.

quam

110
spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Cerceios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque urbem Volscis tradidit;

inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressurus Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, Mugillam — haec Romanis — oppida ademit;

inde Lavinium recepit; tum deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebium, Lavicos, Pedum cepit.