Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis aliquam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret.
ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. hi tres collegas sibi creaverunt; in his Sicinium fuisse constat, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint, minus convenit:
sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam. per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Cominius consulatum inierant.
his consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae mansit; alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, conpulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur.
inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit; tum magna vi adortus est Coriolos. erat tum in castris inter primores iuvenum Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit.
cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus inminentis belli Volscae legiones profectae ab Antio invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit.
is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium retudit, sed per patentem portam ferox inrupit in proxima urbis caedeque facta ignem temere arreptum inminentibus muro aedificiis iniecit.
clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui ad ferendam opem venerant.
ita fusi Volsci Antiates,
eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.
huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.
consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia,
aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.
ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Siciliam quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis.