Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed de ea tum consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent.

profecto, si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum consilium;

nunc in mille curias contionesque, cum alia in Esquiliis, alia in Aventino fiant concilia, dispersam et dissipatam esse rem publicam. unum hercule virum — id enim plus esse quam consulem — , qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse.

correpti consules cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim segnius molliusve, quam patribus placeat, acturos, percunctarentur, decernunt, ut dilectum quam acerrimum habeant: otio lascivire plebem. dimisso senatu consules in tribunal escendunt;

citant nominatim iuniores. cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse;