Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

97
adeo in alteram causam non collega solum praeceps erat, sed omnis factio nobilium. ita medium se gerendo nec plebis vitavit odium nec apud patres gratiam iniit.

patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes fallacem; brevique apparuit aequasse eum Appii odium. consulibus inciderat,

uter dedicaret Mercuri aedem. senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.

populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad consulum ignominiam.

saevire inde utique consulum alter patresque; sed plebi creverant animi, et longe alia quam primo instituerant via

desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant. neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque, cum decresset, quisquam obtemperabat.

vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant. super haec timor incessit Sabini belli;