Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur.

hoc proposito edicto et qui aderant nexi, profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex private, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri.

magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. consul copias contra hostem educit; parvo dirimente intervallo castra ponit.

proxima inde nocte Volsci discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra. sensere vigiles, excitatus exercitus, signo dato concursum est ad arma;