Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae
cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat; nam et Volsci conparaverant auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet.
hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos: ita sine certamine inde abductae legiones.
nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis.
legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit: conprehensos Volscos Romam duxere. ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.
relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus, ut et captivorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus reicerent. enimvero Latini gaudere facto;
pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit.
pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia iungunt. numquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. fremebant se foris pro libertate
et imperio dimicantes
magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit.
obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militiae decora vulgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat.