Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum. tantaque vis infestis venientium hastis fuit,

ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. hunc quidem in secundam aciem Latini recepere;

aebutius cum saucio bracchio tenere telum non posset,

90
pugna excessit.

Latinus dux nihil deterritus vulnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. ea, quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius, Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exulum acie,