Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
dictis facta amiciora adiecit: obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad Ianiculum icto ademptum restituit.
Tarquinius spe omni reditus incisa exulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsinna fuit.
consules M. Valerius P. Postumius. eo anno bene pugnatum cum Sabinis;
consules triumpharunt. maiore inde mole Sabini bellum parabant. adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oriretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules facti.
seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. namque Attius Clausus,
cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus
vetus Claudia tribus additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellata. Appius inter patres lectus haud ita multo post in principum dignationem pervenit.
consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timeri posset. triumphantes Romam redierunt.