Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi benigne excepti divisique in hospitia. curatis volneribus alii profecti domos nuntii hospitalium beneficiorum; multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum vicum appellarunt.

P. Lucretius et P. Valerius Publicola, Sp. Larcius inde et T. Herminius consules facti. eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim

86
honoratissimus quisque e patribus:

non quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos, quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.

non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus potius quam regibus portas patefacere; ea esse vota omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit.