Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id, qui tum pudor hominum erat, visum, credo, vinculum satis validum legis; nunc vix serio ita minetur quisquam.

bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes Aequos, cum praeter animos

573
feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.

alter consul Apuleius in Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat. itaque infectam rem M. Fulvius Paetus,

T. Manlius Torquatus novi consules acceperunt.

in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum:

eo anno maiori se usui rei publicae fore urbano gesto magistratu. ita nec dissimulantem, quid mallet, nec petentem tamen aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum.

id ne pro certo ponerem, vetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. f. Calvinum et Sp. Carvilium Q. f. Maximum.