Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum, quia de plebe adlegebantur, iuxta rem aegre passi patres, quam cum consulatum vulgari viderent.

simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos visuros, ne sacra sua polluantur; id se optare tantum, ne qua in

570
rem publicam clades veniat.

minus autem tetendere, adsueti iam tali genere certaminum vinci; et cernebant adversarios non id, quod olim vix speraverint, adfectantes, magnos honores, sed omnia iam, in quorum spem dubiam erat certatum, adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.

certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem.

qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis, quae pro lege Licinia quondam contraque dicta erant, cum plebeis rogabatur, disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi,

qui in contione erant, viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:

tum P. Decium consulem purum piumque deis inmortalibus visum, aeque ac si T. Manlius collega eius devoveretur;