Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit. — eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum e Graecia more victoribus datae. —

eodem anno ab aedilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis via a Martis silice ad Bovillas perstrata est. consularia L. Papirius habuit;

creavit consules Q. Fabium Maximi f. Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam; ipse Papirius praetor factus.

rebus laetus annus vix ad solacium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri aditi, quinam finis aut quod remedium eius mali ab diis daretur.