Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum
620
etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae, et militi donum dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.aedem Quirini dedicavit. quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio hercule tam exiguo tempore perficere potuisset);
ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit, ut non templum tantum forumque iis ornaretur, sed sociis etiam coloniisque finitumis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.
ab triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit.