Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

subibat cogitatio animum, quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset, si quid in Samnio adversi evenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset.

legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis, quod desciscere a populo Romano nollent,

obtestabanturque patres conscriptos, ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur. responsum legatis curae senatui futurum, ne socios fidei suae paeniteret; Etruscorum prope diem eandem fortunam quam Samnitium fore.

segnius tamen, quod ad Etruriam adtinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, adlatum foret arma Etruscis iunxisse. huius propinquitas populi acuit curam patribus,

ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent. quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri, uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret.