Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

saepe in acie, saepe in agmine, saepe circa ipsam urbem adversus eruptiones hostium pugnatum. nec obsidio, sed bellum ex aequo erat; non enim muris magis se Samnites quam armis ac viris moenia tutabantur.

tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit. itaque ab ira plus caedis editum capta urbe:

septem milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum. praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.

Nives iam omnia oppleverant nec durari extra tecta poterat;

itaque consul exercitum de Samnio deduxit. venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus. triumphavit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho.

pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt; multae civicae coronae vallaresque ac murales conspectae;

inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, conparabantur;