Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
peditum agmen, quod superfuit pugnae, in castra aut Aquiloniam conpulsum est; nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt. equitem eques sequitur, peditem pedes; diversa cornua dextrum ad castra Samnitium, laevum ad urbem tendit.
prior aliquanto Volumnius
inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pavore, priusquam colligerentur animi, transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites, satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
reclamantibus universis primus ipse scuto super caput elato pergit ad portam; secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam erant muri occupavere; penetrare in interiora urbis, quia pauci admodum erant, non audent.
haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam enim praeceps in occasum sol erat et adpetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.
progressus longius ab dextra capta castra videt, ab laeva in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse: et forte certamen ad portam erat.
advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae. rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit.