Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum iam deorum hominumque victa vis: funduntur linteatae cohortes, pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam praeter hostes metuunt.

peditum agmen, quod superfuit pugnae, in castra aut Aquiloniam conpulsum est; nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt. equitem eques sequitur, peditem pedes; diversa cornua dextrum ad castra Samnitium, laevum ad urbem tendit.

prior aliquanto Volumnius

615
castra cepit; ad urbem Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est, sed melius muri quam vallum armatos arcent:

inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pavore, priusquam colligerentur animi, transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites, satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.