Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cui ille: “tu quidem macte virtute diligentiaque esto! ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo Romano exercituique egregium auspicium, est.”
centurionibus deinde imperavit, uti pullarios inter prima signa constituerent. promovent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum esset.
priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere ictus pullarius ante signa cecidit. quod ubi consuli nuntiatum est, “di in proelio sunt” inquit;
“habet poenam noxium caput.” ante consulem haec dicentem corvus voce clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans numquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.