Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haec ubi audita sunt et ad eos, qui consederant in insidiis, perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa.
visa legato maior acies, quam quae ab suo praesidio sustineri posset. itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.
nuntio adlato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos. sed celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo signa armaque,
et vix ab impetu et cursu tenebantur. cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, concitatior accidens clamor ab increscente certamine.
urgent itaque alii alios hortanturque signiferos,
Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco, in quanto discrimine praesidium esset. ceterum satis fretus,
esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime vult fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos.