Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae legioni dispar. hic hominum numerus, quod roboris erat, ad Aquiloniam consedit.

consules profecti ab urbe, prior Sp. Carvilius, cui veteres legiones, quas M. Atilius, superioris

611
anni consul, in agro Interamnati reliquerat, decretae erant.

cum eis in Samnium profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit.

caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta quattuor milia ducenti septuaginta.

Papirius novo exercitu — ita enim decretum erat — scripto Duroniam urbem expugnavit. minus quam collega cepit hominum, plus aliquanto occidit; praeda opulenta utrobique est parta. inde pervagati Samnium consules,

maxime depopulato Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, pervenit.

ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque naviter pugnatum; lacessendo quietos, resistentibus cedendo comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur.

quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum, etiam parvarum, eventus perferebatur in altera Romana castra, quae viginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat, erat. L. Papirius,

iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste;