Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet, aiebant,

609
pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros.

iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutilum nuper, patrem eius, qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus,

sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret nobilium tribunos plebis legem inpedituros; voluntatem sibi ac favorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac futura.

posteroque die auxilio tribunorum plebis trium adversus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante populo diem triumphavit. huius anni parum constans memoria est.