Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat, in Etruriam transducto exercitu primum pervastaverat Volsiniensem agrum;
dein cum egressis ad tuendos fines procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia octingenti Etruscorum caesi;
ceteros propinquitas urbis tutata est. in Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi non agri tantum vastati sed oppidum etiam expugnatum; capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa muros caesa.
pax tamen clarior maiorque, quam bellum in Etruria eo anno fuerat, parta est: tres validissimae urbes, Etruriae capita, Volsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere;
et vestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos impetraverunt. multa praesens quingentum milium aeris in singulas civitates inposita.
ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu moris magis causa quam spe inpetrandi petisset videretque alios,
quod tardius ab urbe exisset, alios, quod iniussu senatus ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim collegae amicos, ad solacium aequatae repulsae sibi quoque negare triumphum,