Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omnes undique adnisi ad restituendam pugnam, duces milites, peditum equitumque vis. numen etiam deorum respexisse nomen Romanum visum; adeo facile inclinata res repulsique a castris hostes, mox etiam redacti ad eum locum, in quo commissa pugna erat.

ibi obiacente sarcinarum cumulo, quas coniecerant in medium, haesere inpediti; deinde, ne diriperentur res, orbem armatorum sarcinis circumdant.

vero eos a fronte urgere pedites, ab tergo circumvecti equites; ita in medio caesi captique. captivorum numerus fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi;

caesos rettulere ad quattuor milia octingentos. ne Romanis quidem laeta victoria fuit; recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum. haec in Apulia gerebantur,

altero exercitu Samnites Interamnam, coloniam Romanam, quae ad viam Latinam est, occupare conati urbem non tenuerunt;

agros depopulati, cum praedam aliam inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem ab Luceria

608
redeuntem; nec praedam solum amittunt, sed ipsi longo atque inpedito agmine inconpositi caeduntur.

consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque evocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa Romam est profectus.

cui de triumpho agenti negatus honos et ob amissa tot milia militum et quod captivos sine pactione sub iugum misisset.

consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat, in Etruriam transducto exercitu primum pervastaverat Volsiniensem agrum;