Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum adprobavere.
tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur; longo agmine nec continenti maesti ac prope victi procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem.
itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad inpediendum iter Romanos;
nullam inde ne fugae quidem patere viam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum evadendum.
in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem.