Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consulem M. Atilium vel solum, si

606
nemo alius sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa Samnitium potius, quam circumvallari castra Romana videat.

dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum adprobavere.

tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur; longo agmine nec continenti maesti ac prope victi procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem.

itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad inpediendum iter Romanos;

nullam inde ne fugae quidem patere viam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum evadendum.

in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem.

iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant expectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet. neutris animus est ad pugnandum,