Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. cum ad Luceriam duceret legiones, quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obvius fuit. ibi ira vires aequavit;

proelium varium et anceps fuit, tristius tamen eventu Romanis, et quia insueti erant vinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt, quantum in sua parte plus vulnerum ac caedis fuisset. itaque is terror in castris ortus,

qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; quoque sollicita nox fuit iam invasurum castra Samnitem

605
credentibus aut prima luce cum victoribus conserendas manus.

minus cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt; sed via una et ea ipsa praeter hostes erat, quam ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda.

consul arma capere milites iubet et sequi se extra vallum; legatis, tribunis, praefectis sociorum imperat, quod apud quemque facto opus est.