Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
postquam non resisti vidit et dubiam lassitudinem esse, conlectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus dedit.
nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur; Galli testudine facta conferti stabant.
Fabius audita morte collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem;
tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos caedere.
ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur.
sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est;
ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit. conpulsi deinde intra vallum Samnites parvoque certamine capta castra, et Galli ab tergo circumventi. eo die hostium viginti quinque milia,
octo capta.
nec incruenta victoria fuit; nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti. Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit. consulis corpus eo die,