Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba, quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret.

devotus inde eadem precatione eodemque habitu, quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri,

cum secundum sollemnes precationes adiecisset, prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque

598
ac cruorem, caelestium inferorum iras;

contacturum funebribus diris signa, tela, arma hostium locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore —

, haec in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.

Vix humanae inde opis videri pugna potuit. Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam;

Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae.

at ex parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, vociferari vicisse Romanos, defunctos consulis fato;