Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ea ingenia consularia esse; callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
his agendis dies est consumptus.
postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita. consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes. et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit;
publice vinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes viri feminaeque.
insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae patriciae, quod in foro bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.