Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

manere an abire me velitis, clamore significate.” vero tantus est clamor exortus, ut hostes e castris exciret. armis arreptis in aciem descendunt. et Volumnius signa canere ac vexilla efferri castris iussit;

Appium addubitasse ferunt, cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae victoriam; deinde veritum, ne suae quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse. neutra parte satis commode instructi fuerunt;

nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant,

et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. prius concurrit Volumnius, quam Appius ad hostem perveniret;

itaque fronte inaequali concursum est; et, velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes, Etrusci Volumnio, Samnites, parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.

dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: “Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.”