Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum esset.
unam sibi spem reliquam in Etruscis restare; scire gentem opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio adversus Romanum populun, quem a se auroque redemptum, vana iactantes, memorent;