Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit; facturum enim se fuisse dixit, ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret;

nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum.

ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie praestantem.

comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio.

itaque insequenti quoque anno, L. Volumnio Ap. Claudio consulibus, P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.

Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam

581
saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum concilium.