Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Samnites desperato inproviso tumultu, quando in apertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt.
ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis, quodcumque roboris fuerat, contraxerant, seu quia discrimen summae rerum augebat animos, aliquantum aperta quoque pugna praebuerunt terroris.
Fabius, ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari,
ut, si quando umquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur, ut ordinis eius gloriam invictam praestent: