Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vix prae strepitu audita lex est, tribunique plebis nihil id inpedimenti futurum aiebant:

se ad populum laturos, uti legibus solveretur. et ille quidem in recusando perstabat, quid ergo attineret leges ferri rogitans, quibus per eosdem, qui tulissent, fraus fieret. iam regi leges, non — regere.

populus nihilo minus suffragia inibat et, ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.

tum demum consensu civitatis victus “dei adprobent” inquit, “quod agitis acturique estis, Quirites. ceterum, quoniam in me, quod vos vultis, facturi estis, in collega sit meae apud vos gratiae locus:

P. Decium, expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quaeso mecum consulem faciatis.” iusta suffragatio visa. omnes, quae supererant, centuriae Q. Fabium, P. Decium consules dixere.

eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent;

578
nec quisquam ferme est purgatus, vinculumque ingens immodicae cupiditati iniectum est.