Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
P. Decium, expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quaeso mecum consulem faciatis.” iusta suffragatio visa. omnes, quae supererant, centuriae Q. Fabium, P. Decium consules dixere.
eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent;
consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent, uti alter Samnites hostes,
alter Etruscos deligeret quantaeque in hanc aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati,
auctores concilia Etruriae populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt.
profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis, qua venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt.
ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. explorant tamen latius quam populantur;
igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant.
Fabius inpedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico inposito, praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit.