Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

T. Manlio consuli provincia Etruria sorte evenit; qui vixdum ingressus hostium finis cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo prope expiravit. tertius ab eo casu dies finis vitae consuli fuit.

quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.

Romae cum desiderio viri incommoditate temporis tristis nuntius fuit; patres ab iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita deterruerunt.

M. Valerium consulem omnes sententiae centuriaeque dixere, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat. extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit.

adventus eius conpressit Etruscos adeo, ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni

575
similis esset.

neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum passim non villae solum sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.