Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, qua nondum munierat, cingere parat et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat et aream ad aedem in Capitolio Iovis,

quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.

eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit: puero dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in conspectu.

plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum

46
orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque tumultu moveri vetuisse puerum, donec sua sponte experrectus esset.