Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo — lanae velamen est — “audi, Iuppiter,” inquit; “audite, fines” — cuiuscumque gentis sunt, nominat — ; “audiat fas: ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.” peragit deinde postulata.

inde testem facit: “si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, patriae compotem me numquam siris esse.” haec,

cum finis superscandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit.