Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. id hodie quoque publice semper refectum manet; sororium tigillum vocant.
Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, est saxo quadrato.
nec diu pax Albana mansit. invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica conmissa fuerat, vanum ingenium dictatoris corrupit et, quoniam recta consilia bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos coepit.
igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.