Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

rex ait: “puram tollito.” fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem ita rogavit: “rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?” rex respondit: “quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.”

fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit verbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius iurandum patrandum id est sanciendum fit foedus multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit.

legibus deinde recitatis “audi” inquit, “Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime, intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.