Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
signum contra, quoad longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit; lituo in laevam manum dextra in caput
23
Numae imposita precatus ita est: “Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines, quos feci.” peregit verbis auspicia, quae mitti vellet.
quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.
qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure legibusque ac moribus de integro condere parat.