Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo.”

haec precatus, velut si sensisset auditas preces, “hinc” inquit, “Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.” restitere Romani tamquam caelesti voce iussi; ipse ad primores Romulus provolat.

Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effisos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est. nec procul iam a porta Palatii erat clamitans: “vicimus perfidos hospites, inbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris.”