Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel vel paci paratum dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.

inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam; Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.

ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris.

oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.

neutra acies laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli; victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.

Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque, regem eorum, confugiunt, qui Caere, opulento tum oppido, imperitans iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Troianam crescere ratus haud gravatim socia arma Rutulis iunxit.

6