Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tu nihil invita dices faciesve Minerva:
  2. id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim
  3. scripseris, in Meti descendat iudicis auris
  4. et patris et nostras nonumque prematur in annum
  5. membranis intus positis: delere licebit,
  6. quod non edideris, nescit vox missa reverti.
  7. silvestris homines sacer interpresque Deorum
  8. caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
  9. dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
  10. dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
  11. saxa movere sono testudinis et prece blanda
  12. ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,