Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. omne supervacuum pleno de pectore manat.
  2. ficta voluptatis causa sint proxima veris:
  3. ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi
  4. neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
  5. centuriae seniorum agitant expertia frugis,
  6. celsi praetereunt austera poemata Rhamnes:
  7. omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci
  8. lectorem delectando pariterque monendo.
  9. hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
  10. et longum noto scriptori prorogat aevum.
  11. sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
  12. nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens,