Ars Poetica
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
 - ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
 - digna geri promes in scaenam multaque tolles
 - ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
 - ne pueros coram populo Medea trucidet
 - aut humana palam coquat exta nefarius atreus
 - aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
 - quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
 - neve minor neu sit quinto productior actu
 - fabula quae posci volt et spectanda reponi.
 - nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
 - inciderit, nec quarta loqui persona laboret.
 - actoris partis chorus officiumque virile
 - defendat, neu quid medios intercinat actus
 - quod non proposito conducat et haereat apte.
 - ille bonis faveatque et consilietur amice
 - et regat iratos et amet pacare tumentis,
 - ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
 - iustitiam legesque et apertis otia portis,
 - ille tegat conmissa Deosque precetur et oret,