Ars Poetica
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- 'dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae
 - qui mores hominum multorum vidit et urbes.'
 - non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
 - cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
 - Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim;
 - nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri
 - nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:
 - semper ad eventum festinat et in medias res
 - non secus ac notas auditorem rapit et quae
 - desperat tractata nitescere posse relinquit
 - atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
 - primo ne medium, medio ne discrepet imum.
 - tu, quid ego et populus mecum desideret, audi,
 - si plausoris eges aulaea manentis et usque
 - sessuri, donec cantor 'vos plaudite' dicat.
 - aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
 - mobilibusque decor naturis dandus et annis.
 - reddere qui voces iam scit puer et pede certo
 - signat humum, gestit paribus conludere et iram
 - colligit ac ponit temere et mutatur in horas.