Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- purae [*]() sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”
- festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
- torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
- tristia robustis luctantur funera plaustris,
- hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
- i nunc et versus tecum meditare canoros.
- scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,[*]()
- rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
- tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
- vis canere et contracta [*]() sequi vestigia vatum?
- ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
- et studiis annos septem dedit insenuitque
- libris et curis, statua taciturnius exit
- plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum
- fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
- verba lyrae motura sonum conectere digner?
- Frater erat Romae consulti rhetor, ut [*]() alter
- alterius sermone meros audiret honores,
- Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.[*]()
- qui minus argutos vexat furor iste poetas?
p.430